monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 14
Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincitur. CESTIUS colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni, quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset, dum superveniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret. iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es: ego non expectaveram, dum rogarer.